MELLE

MELLE
MELLE
ad plurima usi sunt Veteres, ad esum, ad potum, ad medicinam, ad conservanda cadavera: etiam in sacris, homines superstitiosi. Eius esum quod attinet, de eo in Scriptura passim agitur, Deuteron. c. 32. v. 13. Psalm. 81. v. 17. Prov. c. 24. v. 13. etc. et infantili etiam aetati convenire hunc cibum, patet ex celebri loco Esai. c. 7. v. 15. Unde est, quod in Baptismo, in quo fideles renascuntur, lac et mel praegustandum dabant Veters, Tertull. de Coron Mil. c. 10. Sic ex antiquissimis Cretensium historiis narrat Didymus, Melissea Cretensium Regem duas habuisse filias, Amaltheam et Melissam, quae Iovem puerum caprinô lacte et melle nutrierint, Lactant. de falsa Relig. l. 1. c. 22. Neque enim solô lacte, sed et melle tum alebantur infantes. Itaque pueris in morbo si quid amari esset ebibendum, prius ora poculi melle illinibantur, ut consuetum cibum sibi propinari putarent. Lucretius, l. 1. v. 934.
Sed veluti pueris absinthia tetra medentes
Cum dare conantur, prius oras pocula circum
Contingunt mellis dulci flavôque liquore,
Ut puerorum aetas improvida ludificetur, etc.
In potu, Mellis usus commendatur, Nehem. c. 8. v. 10. in versione Hieronymi; ubi mulss mentio, quod est οἰνόμελι, i. e. potus ex vino et melle confectus, vide infra in Mulsum. Primus vero omnium mel vino miscuisse, dicitur Aristaeus, apud Plinium l. 14. c. 4. De Mellis usu ad Medicinam, vide Proverbiorum c. 6. v. 8. in Graeca versione, et 1. Sam. c. 14. v. 27. Eo ad cadaverum pollincturam et condituram Aegyptii olim usi. Stat. in Propemptico Metii Celeris, l. 3. Sylv. 2. v. 117.
Duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis
Conditor Hybleaô perfusas nectare durat.
I. e. ad urbem Alexandriam, ubi conditoris Alexandri corpus servatur, melle perfusum. Et apud Eutychium Alexandrinum, Philemon idem cadaver Alexandriam delaturus, melle illud implevit. Quem ritum etiam a Babyloniis adhibitum, docet Herodotus l. 1. et Lacedaemoniis, um Reges peregre defuncti domum referendi erant. Xenophon Rerum Graecar. l. 1. Vide quoque Lucretium l. 3. v. 902. Sed et Corippus Iustiniani funus describens, inter praestantissima aromata, quibus imperatorum corpora condiebantur, melli suum etiam fuisse locum, refert lib. 3.
Tura Sabaea cremant fiagrantia mella locatis
Infundunt pateris et odoro balsama succo,
Centum aliae, species, unguentaque mira feruntur,
Tempus in aeternum sacrum servantia corpus.
Nempe scribit Plinius l. 22. c. 24. mellis naturam talem esse, ut putrescere corpora non sinat, iucundô sapore, atque non asperô, aliâ quam salis naturâ. Et Democritus, in spem resurrectionis, corpora voluit melle asservari, apud Nonium et Plinium l. 7. c. 55. Sacrum illius usum quod concernit, de Melle lex habetur, Levitici c. 2. v. 11. 12. Nullum fermentum et mel nullum Deo adolebitis in oblationem igni absumendam. In oblationem tamen primitiarum ea Domino offeretis. Sed super altare ne offeruntor in odorem suavitatis. Cuius interdicti ratio haec forte, quod in Daemonum sacris Mellis usus veluti perpetuus fuerit. Non enim Baccho solum id oblatum, ut ex Tibullo discimus l. 1. Elog. 8. unde is Brisaei invenit nomen: sed et Deorum aliis passim. Quod Deus Synagogae Iudaeorum obicit Ezech. c. 16. v. 16. 17. 18. Fecisti tibi masculas imagines, ut scortateris cum eis — Et cibum meum quem dederam tibi, similam ac olium ac mel, quibus te cibaveram hoc obtulisti illis in odorem suavitatis. Nam Deorum vix ullus fuit, cui melle non legatur libatum. Vide de Mercurio, Antipatrum Sidonium Anthologiae l. 1. c. 38. et infra Veritas; de Plutone, Silium l. 13. v. 415. de Hecate, Apollonium Argonautic. l. 3. v. 1034. de Priapo, Calphurnium Eclog. Euang. 2. de Iano, Ovidium Fastor l. 1. v. 183. de Nymphis, Eusebium Praeparat. Euang. l. 4. de Furiis, Silium, ubi supra ut et voce Eumenides: de aliis Alios. Adde, quae de Iove Olympio, habet Pausan. Eliac. prior. et de Persis, Strabo l. 15. Unde est, quod Homerus mel vocat, Θεῶν ἡδεῖαν ἐδωδὴν, Deorum suavem cibum, Hymn. in Mercur. Cuiusmodi sacrificia νηφάλια et μελίσπονδα, vocat Plutarch. Symposiac. l. 4. c. 5. Ut de frequenti Mellis usu, inter inferias et libationes pro mortuis, nil dicam, de quibus omnibus vide Bochart. Hieroz. Fart. poster. l. 4. c. 12. et de hoc ultimo eius usu, supra in voce Melicratum. Adde quae dicta, ubi de Foratio Pane; item de Melle ἀκαπνίςτῳ, voce hymettus, ut et mox dicenda, Sed et Mel ad supplicia atrocissima adhibitum, videbimus infra voce Scaphismus, it. Servi ac Vespa, ubi et de Melle vesparum crabrorumque, quod μέλιτος ἀρχὴν φαύλου τινὸς, item ςταλαγμὸν μέλιτος, Aristoteles vocat, quaedam videbimus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Melle — may refer to: Places Belgium Melle, Belgium, a gemeente in East Flanders, Flanders France Melle, Deux Sèvres, a commune in Poitou Charentes Mellé, Ille et Vilaine, a commune in Brittany Germany Melle, Germany, a Stadt in Osnabrück Landkreis,… …   Wikipedia

  • Melle — puede referirse a Contenido 1  Alemania 2  Bélgica 3  Francia 4  Italia …   Wikipedia Español

  • Mellé — Désigne sans doute celui qui est originaire d une localité appelée Mellé ou Meslé (= lieu planté de néfliers, nom d une commune de l Ille et Vilaine et de nombreux hameaux). On peut envisager parfois un rapport avec l ancien français melé (=… …   Noms de famille

  • Mellé — País …   Wikipedia Español

  • Melle — Melle, 1) Marktflecken im Amte Grönenberg des hannöverschen Fürstenthums u. der Landdrostei Osnabrück, an der Else u. der Eisenbahn zwischen Osnabrück u. Minden; Leinen u. Wollweberei, Garnspinnerei, Kunstbleicherei, Linnenlegge, Flachsbau; 1100… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Melle [1] — Melle (Melli), Negerreich im Sudân, s. Mandingo …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Melle [2] — Melle, Kreisstadt im preuß. Regbez. Osnabrück, an der Else und der Staatsbahnlinie Löhne Rheine, 81 m ü. M., hat eine evangelische und eine kath. Kirche, Präparandenanstalt, ein Amtsgericht, Fleischwaren , Kork , Wichse und Zigarrenfabrikation,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Melle [3] — Melle (spr. mäl ), Arrondissementshauptstadt im franz. Depart. Deux Sèvres, an der Béronne und der Staatsbahnlinie Niort Ruffec, hat 2 romanische Kirchen (11. und 12. Jahrh.), ein Collège, eine Ackerbaukammer, Handel mit Vieh, insbes. mit… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Melle — Melle, Negerreich der Mandingo vom 13. bis 15. Jahrh., im nördl. Nigerbogen (bis zum Gambia und Meer) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Melle [2] — Melle, Kreisstadt im preuß. Reg. Bez. Osnabrück, an der Else, (1905) 3257 E., Amtsgericht, Solbad …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”